monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, Collationes, 2, 15, VIII. Quod mirabilius sit de semetipso vitia, quam de altero daemones extruisse. <<<     >>> X. Revelatio de perfectae castitatis experimento.

CAPUT IX. Quantum praecellat vitae probitas opera signorum. APPARAT EINBLENDEN

1 Et de illis quidem curationibus ita beatissimis Apostolis dicitur: Nolite gaudere quia daemonia vobis subiiciuntur. Hoc enim faciebat non eorum potestas, sed virtus Dominici nominis invocati, et idcirco monentur ut ex hac parte nihil sibi beatitudinis aut gloriae audeant vindicare, quae Dei tantum potentia ac virtute perficitur, sed ex illa vitae suae cordisque intima puritate, ob quam nomina eorum inscribi merentur in coelis.